NODUS Hyaenae

NODUS Hyaenae
NODUS Hyaenae
apud Lucanum l. 6. v. 672. ubi res omnes Magiae inservientes enumerat,
Viscera non lyncis, non dirae nodus Hyaenae,
Aristoteli ἡ πῆξις τῆς ὑαίνης, Magicus nodus est seu Defixio, quâ illaqueare eam omne animal, quodcumque ter lustraverit, dicit Plin. Figere ac defigere namque ad res Magicas translatum, ut devincire ac ligare. Hinc quicumque in aliquo actu quocumque genere Magicae artis prohibetur facere quod vult, aut a naturali functione aliqua impeditur, defixus et devinctus dicitur, quamvis id fiat nullô adhibitô nodô vel ligaturâ. Vide supra in voce Figere. Locus autem Philosophi de Nodo Hyanae, in Mirabilibus, hic est, Hyaenae genus quoddam est, ῝Ο ἐπειδὰν προΐδῃ τι θηρίον ἢ ἀνθρώπου ἐπιβῇ ἐπὶ την σκιὰν, ἀφωνίαν ἐργάζεται, καὶ πῆξιντοιαύτην, ὥςε μὴ δύναςθαι κινεῖν τὸ σῶμα, Quod, cum aliquod animal viderit, aut hominis umbram calcaverit, vocem illis aufert et talem operatur defixionem, ut corpus movere non possit: ubi, utidictum, nodum Hyaenae, Magicum esse impedimentum et defixionem, docet Salmas. ad Solin. p. 1089. Aliud Bocharto videtur: qui: qum Hyanae nodum Lucanus censeat in sagae supellectile interque eas res, quae Magiae inserviunt, non potuisse in iis Hyaenae defixionem, l. e. vim, quâ animalia detinet, locum habere, inde colligit. Agitur, inquit, de Erichtho Margâ Thessalâ, quae, ut Romani militis animam arte Necromanticâ ex In feris excitet, Magica pharmaca omnia adhibet. Proinde, ut ait Poeta,
Huc quidquid fetu genuit Natura sinistrô.
Miscetur, non spuma canum, quibus unda timori est.
Viscera non lyncis, non dira nodus hyaenae
Defuit, et cervi pasti serpente medullâ.
Non puppim retinens, Eurô tendente rudentes,
In mediis echeneis aquis, oculique draconum,
Quaeque sonant foetâ tepefacta sub alite saxa.
Non Arabum volucer serpens innataque rubris
Aequoribus custos pretiosae vipera conchae,
Aut viventis adbuc Labycae membrana cerastae;
Aut cinis Eoâ positi phoenicis in ara.
E quorum lectione omnino videtur, Nodum Hyaenae, non esse actionem, sed substantiam, ut reliqua omnia, quae a Lucano ibi recensentur, nempe spuma canis rabiosi, lyncis viscera, medulla cervi, remora piscis, draconum oculi, lapis aetites, serpens alatus, vipera e maeri Rubro, exuvium ceratae, phoenicis cinis. Sed ipsissimam
Hyaenae Nodi definitionem Plin. exhibet: qui l. 28. c. 8. dum ineo est, ut probet, Magos hyaenam exomnibus animantibus in maxima posuisse admiratione et ad Magicas Artes singulis prope membris vim aliquam peculiarom tribuisse, inter coetera ait, Totius domus concordiam eodem (hyanae) genitali et articulo spinae cum adhaerente corio adservatis constare (dicunt) quem spinae articulum sive NODUM atlantion vocant. Est autem primus. In Comitialium quoque remediis habent eum. Ubi spina est vertebrarum seu articulorum dorsi compagnes, quorum primus ille dicitur, qui proxime collo iungitur et morito vocatut nodus: est enim commune hoc omnibus arriculis nomen. Unde idem Plin. l. 11. c. 37. Quibus corvix e multis vertebratisque orbiculatim ossibus, flexilis ad circumspectum, articulorum nodis iungitur. Et infra, Nervi nodos corporum, qui vocantur articuli, aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes. Et Ovid. de Ponto, l. 1. Eleg. 3. v. 23.
Tollere nodosam nescit Medicina podagram.
I. e. morbum in corporis nodis et articulis etc, Praeterea Nodus, in dorso hyaenae primus dicitur articulus speciali ratione quia cum in reliquis feris colli et dorsi vertebrae roctâ lineâ continuentur, hyaenae ῤάχις ibi κυρτοῦται, i. e. curvatur et in nodum seu gibbum attollitur. Hinc Oppianus Venaticorum seu Cynegeticom l. 3.
Ἥ δέ τε κυρτοῦται μεσάτην ῥάχιν ———
Haec autem curvatur circa mediam ῥάχιν.
Quamvis enim in summo dorso et inter humeros sit hyaenae gibbus, illam tamen poeta non male curvari et in gibbum attolli circa mediam ῥάχιν dicit, quia ῥάχις, praeter dorsi spinam, etiam colli vertebras complectitur, aut os colli, qualecunquesit. Hyaenae namque collum pro vertebris os continuum habere creditur, unde flecti, nisi totius corporis circumactu, non posse, Plinius et Solinus c. 30. aiunt. Quod si verum, ob id ipsum primam hyaenae vertebram ampliorem esse oportuit, ut continuum illud os exciperet, et tamquam nodô fortius devinciret. Nodus porro ille recte Atlantius dictus est, quia prope humeros situs, quibus onera, tamquam Atlante, ferri notum est; Unde est, quod in homine vocatur ἀτλὰς, septima colli vertebra, dorso proxima, Pollux l. 2. c. 4. §. 28. Vide omnino Bochart. praefatum Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 11. ubi de Gap desc: Hebrew, seu Hyaena.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • HYAENA — Graece ὕαινα, ex ὗς, porcus, quod dorsum eius setis quasi suillis rigeat: aliter γάνος, apud Aristot. Iesef Turcis et Afris. Dabuh Arabibus, hisce describitur Plin. l. 8. c. 30. Collum et iuba continuitate spinae porrigitur, flectique, nisi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”